디모데전서 4장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 디모데전서 (1 Timothy) · 16절
- 1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
- 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
- 3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
- 4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
- 5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
- 6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
- 7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
- 8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
- 9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
- 10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
- 11 Præcipe hæc, et doce.
- 12 Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
- 13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
- 14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
- 15 Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
- 16 Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗