고린도전서 13장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 13절
- 1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
- 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
- 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
- 4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
- 5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
- 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
- 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
- 8 Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
- 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
- 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
- 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
- 12 Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
- 13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗