시편 8편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 9절
- 2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
- 3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
- 4 quoniam videbo caelos ※tuos: opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
- 5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
- 6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
- 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
- 8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
- 9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
- 10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗