로그인

시편 67편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 35절

  1. 2 Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
  2. 3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
  3. 4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
  4. 5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
  5. 6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
  6. 7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
  7. 8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
  8. 9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
  9. 10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
  10. 11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
  11. 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
  12. 13 rex virtutum dilecti ※dilecti: et speciei domus dividere spolia
  13. 14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
  14. 15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
  15. 16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
  16. 17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
  17. 18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
  18. 19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
  19. 20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
  20. 21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
  21. 22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
  22. 23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
  23. 24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
  24. 25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
  25. 26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
  26. 27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
  27. 28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
  28. 29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
  29. 30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
  30. 31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
  31. 32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
  32. 33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma ÷psallite Deo:
  33. 34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
  34. 35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
  35. 36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗