시편 65편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 20절
- 1 Iubilate Deo omnis terra
- 2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
- 3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
- 4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
- 5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
- 6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
- 7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
- 8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
- 9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
- 10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
- 11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
- 12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
- 13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
- 14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
- 15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
- 16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
- 17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
- 18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
- 19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
- 20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗