로그인

시편 59편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절

  1. 3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
  2. 4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
  3. 5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
  4. 6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
  5. 7 salvum fac dextera tua et exaudi me
  6. 8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
  7. 9 meus est Galaad et meus ÷est: Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
  8. 10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
  9. 11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
  10. 12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
  11. 13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
  12. 14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗