시편 57편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 2 Si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
- 3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
- 4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
- 5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
- 6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
- 7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
- 8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
- 9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
- 10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
- 11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
- 12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗