시편 41편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
- 3 sitivit anima mea ad Deum ※fortem: vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
- 4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
- 5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
- 6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
- 7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
- 8 abyssus ※ad: abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
- 9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
- 10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
- 11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
- 12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam ※adhuc: confitebor illi salutare vultus mei ※et: Deus meus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗