로그인

시편 27편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 9절

  1. 1 Ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a menequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
  2. 2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
  3. 3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ÷ne perdideris me: qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
  4. 4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
  5. 5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
  6. 6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
  7. 7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
  8. 8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
  9. 9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗