로그인

시편 24편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 22절

  1. 1 Ad te Domine levavi animam meam
  2. 2 Deus meus in te confido non erubescam
  3. 3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
  4. 4 confundantur ÷omnes: iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi ÷et: semitas tuas doce me
  5. 5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
  6. 6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
  7. 7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei ※tu: propter bonitatem tuam Domine
  8. 8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
  9. 9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
  10. 10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
  11. 11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
  12. 12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
  13. 13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
  14. 14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
  15. 15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
  16. 16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
  17. 17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
  18. 18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
  19. 19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
  20. 20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
  21. 21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
  22. 22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗