시편 21편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 31절
- 2 Deus Deus meus ÷respice me: quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
- 3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
- 4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel
- 5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
- 6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
- 7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
- 8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
- 9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
- 10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
- 11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
- 12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
- 13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
- 14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
- 15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
- 16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
- 17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
- 18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
- 19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
- 20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
- 21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
- 22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
- 23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
- 24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
- 25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit ÷me:
- 26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
- 27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
- 28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
- 29 quoniam Dei est regnum et ÷ipse: dominabitur gentium
- 30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
- 31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
- 32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit ÷Dominus:
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗