시편 19편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 9절
- 2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
- 3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
- 4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
- 5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
- 6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
- 7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
- 8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
- 9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
- 10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗