시편 148편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절
- 1 Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
- 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
- 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
- 4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
- 5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
- 6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
- 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
- 8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
- 9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
- 10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
- 11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
- 12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
- 13 quia exaltatum est nomen eius solius
- 14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗