로그인

시편 145편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 9절

  1. 2 Lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
  2. 3 in filiis hominum quibus non est salus
  3. 4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
  4. 5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
  5. 6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
  6. 7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
  7. 8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
  8. 9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
  9. 10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗