시편 143편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 15절
- 1 Benedictus Dominus Deus meusqui docet manus meas ad proeliumdigitos meos ad bellum
- 2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
- 3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
- 4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
- 5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
- 6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
- 7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
- 8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
- 9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
- 10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
- 11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
- 12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
- 13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
- 14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
- 15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗