로그인

시편 138편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 23절

  1. 2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
  2. 3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
  3. 4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
  4. 5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
  5. 6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
  6. 7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
  7. 8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
  8. 9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
  9. 10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
  10. 11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
  11. 12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
  12. 13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
  13. 14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
  14. 15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
  15. 16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
  16. 17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
  17. 18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
  18. 19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
  19. 20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
  20. 21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
  21. 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
  22. 23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
  23. 24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗