로그인

시편 134편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 21절

  1. 1 Laudate nomen Domini laudate servi Dominum
  2. 2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
  3. 3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
  4. 4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
  5. 5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
  6. 6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
  7. 7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
  8. 8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
  9. 9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
  10. 10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
  11. 11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
  12. 12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
  13. 13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
  14. 14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
  15. 15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
  16. 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
  17. 17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
  18. 18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
  19. 19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
  20. 20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
  21. 21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗