로그인

시편 13편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 7절

  1. 1 Dixit insipiens in corde suo non est Deuscorrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis ÷suis:non est qui faciat bonum ÷non est usque ad unum:
  2. 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens ÷aut: requirens Deum
  3. 3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum ÷sepulchrum patens est guttur eorum ÷linguis suis dolose agebant ÷venenum aspidum sub labiis eorum ÷quorum os maledictione et amaritudine plenum est ÷veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ÷contritio et infelicitas in viis eorum ÷et viam pacis non cognoverunt ÷non est timor Dei ante oculos eorum:
  4. 4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
  5. 5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ÷ubi non erat timor:
  6. 6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
  7. 7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗