시편 115편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절
- 10 Credidi propter quod locutus sumego autem humiliatus sum nimis
- 11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
- 12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
- 13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
- 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
- 15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
- 16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea
- 17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
- 18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
- 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗