로그인

시편 113편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 26절

  1. 1 In exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
  2. 2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
  3. 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
  4. 4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
  5. 5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
  6. 6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
  7. 7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
  8. 8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
  9. 9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
  10. 10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
  11. 11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
  12. 12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
  13. 13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
  14. 14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
  15. 15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
  16. 16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
  17. 17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
  18. 18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
  19. 19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
  20. 20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
  21. 21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
  22. 22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
  23. 23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
  24. 24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
  25. 25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
  26. 26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗