시편 108편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 30절
- 2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
- 3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
- 4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
- 5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
- 6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
- 7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
- 8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
- 9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
- 10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
- 11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
- 12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
- 13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
- 14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
- 15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
- 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
- 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
- 18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
- 19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
- 20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
- 21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
- 22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
- 23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
- 24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
- 25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
- 26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
- 27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
- 28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
- 29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
- 30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
- 31 quia adstitit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗