시편 10편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 7절
- 2 In Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
- 3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
- 4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus ÷autem: quid fecit
- 5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius ÷in pauperem: respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
- 6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
- 7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
- 8 quoniam iustus Dominus ÷et: iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗