히브리서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 히브리서 (Hebrews) · 19절
- 1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
- 2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
- 3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
- 4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
- 5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
- 6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
- 7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
- 8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
- 9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
- 10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
- 11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
- 12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
- 13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
- 14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
- 15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
- 16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
- 17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
- 18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
- 19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗