호세아 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 호세아 (Hosea) · 14절
- 1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
- 2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
- 3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
- 4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
- 5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
- 6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
- 7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
- 8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
- 9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
- 10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
- 11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
- 12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
- 13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
- 14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗