호세아 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 호세아 (Hosea) · 14절
- 1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
- 2 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
- 3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
- 4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
- 5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
- 6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
- 7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
- 8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
- 9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
- 10 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
- 11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
- 12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
- 13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
- 14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗