출애굽기 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 31절
- 1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
- 2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
- 3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
- 4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
- 5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
- 6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
- 7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
- 8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
- 9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
- 10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
- 11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
- 12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
- 13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
- 14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
- 15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
- 16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
- 17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
- 18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
- 19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
- 20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
- 21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
- 22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
- 23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
- 24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
- 25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
- 26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
- 27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
- 28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
- 29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
- 30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
- 31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗