로그인

출애굽기 23장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 33절

  1. 1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
  2. 2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
  3. 3 pauperis quoque non misereberis in negotio
  4. 4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
  5. 5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
  6. 6 non declinabis in iudicio pauperis
  7. 7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
  8. 8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum
  9. 9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
  10. 10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
  11. 11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
  12. 12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
  13. 13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
  14. 14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
  15. 15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
  16. 16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
  17. 17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
  18. 18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
  19. 19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
  20. 20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi
  21. 21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
  22. 22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
  23. 23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
  24. 24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
  25. 25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
  26. 26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo
  27. 27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
  28. 28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
  29. 29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
  30. 30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram
  31. 31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
  32. 32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
  33. 33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗