출애굽기 21장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 36절
- 1 haec sunt iudicia quae propones eis
- 2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
- 3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
- 4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
- 5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
- 6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
- 7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
- 8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
- 9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
- 10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
- 11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
- 12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
- 13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
- 14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
- 15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
- 16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
- 17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
- 18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
- 19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
- 20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
- 21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
- 22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
- 23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
- 24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
- 25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
- 26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
- 27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
- 28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
- 29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
- 30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
- 31 filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
- 32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
- 33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
- 34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
- 35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
- 36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗