창세기 49장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 32절
- 1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
- 2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
- 3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
- 4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
- 5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
- 6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
- 7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
- 8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
- 9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
- 10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
- 11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
- 12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
- 13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
- 14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos
- 15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
- 16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
- 17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
- 18 salutare tuum expectabo Domine
- 19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
- 20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
- 21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
- 22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
- 23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
- 24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
- 25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
- 26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
- 27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
- 28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
- 29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
- 30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
- 31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
- 32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗