로그인

창세기 36장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 43절

  1. 1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
  2. 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
  3. 3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
  4. 4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
  5. 5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
  6. 6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
  7. 7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
  8. 8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
  9. 9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
  10. 10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
  11. 11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
  12. 12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
  13. 13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
  14. 14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
  15. 15 hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
  16. 16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
  17. 17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
  18. 18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
  19. 19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
  20. 20 isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
  21. 21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
  22. 22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
  23. 23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
  24. 24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
  25. 25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama
  26. 26 et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
  27. 27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
  28. 28 habuit autem filios Disan Hus et Aran
  29. 29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
  30. 30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
  31. 31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
  32. 32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
  33. 33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
  34. 34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
  35. 35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
  36. 36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
  37. 37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
  38. 38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
  39. 39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
  40. 40 haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
  41. 41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon
  42. 42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
  43. 43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗