창세기 31장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 55절
- 1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
- 2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
- 3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
- 4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
- 5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
- 6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
- 7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
- 8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
- 9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
- 10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
- 11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
- 12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
- 13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
- 14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
- 15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
- 16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
- 17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
- 18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
- 19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
- 20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
- 21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
- 22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
- 23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
- 24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
- 25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
- 26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
- 27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
- 28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
- 29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
- 30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
- 31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
- 32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
- 33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
- 34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
- 35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
- 36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
- 37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
- 38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
- 39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
- 40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
- 41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
- 42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
- 43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
- 44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
- 45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
- 46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
- 47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
- 48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
- 49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
- 50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
- 51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
- 52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
- 53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
- 54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
- 55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗