창세기 29장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 35절
- 1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
- 2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
- 3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
- 4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
- 5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
- 6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
- 7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
- 8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
- 9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
- 10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
- 11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
- 12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
- 13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
- 14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
- 15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
- 16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
- 17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
- 18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
- 19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
- 20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
- 21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
- 22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
- 23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
- 24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
- 25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
- 26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
- 27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
- 28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
- 29 cui pater servam Balam dederat
- 30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
- 31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
- 32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
- 33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
- 34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
- 35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗