창세기 25장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 34절
- 1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
- 2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
- 3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
- 4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
- 5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
- 6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
- 7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
- 8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
- 9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
- 10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
- 11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
- 12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
- 13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
- 14 Masma quoque et Duma et Massa
- 15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
- 16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
- 17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
- 18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
- 19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
- 20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
- 21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
- 22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
- 23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
- 24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
- 25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
- 26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
- 27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
- 28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
- 29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
- 30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
- 31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
- 32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
- 33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
- 34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗