창세기 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 16절
- 1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
- 2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
- 3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
- 4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
- 5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
- 6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
- 7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
- 8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
- 9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
- 10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
- 11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
- 12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
- 13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
- 14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
- 15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
- 16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗