창세기 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 31절
- 1 In principio creavit Deus caelum et terram
- 2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
- 3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux
- 4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
- 5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
- 6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
- 7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
- 8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
- 9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
- 10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
- 11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
- 12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
- 13 factumque est vespere et mane dies tertius
- 14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
- 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
- 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
- 17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
- 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
- 19 et factum est vespere et mane dies quartus
- 20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
- 21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
- 22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
- 23 et factum est vespere et mane dies quintus
- 24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
- 25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
- 26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
- 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
- 28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
- 29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
- 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
- 31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗