전도서 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 전도서 (Ecclesiastes) · 20절
- 1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
- 2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
- 3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
- 4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
- 5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
- 6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
- 7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
- 8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
- 9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
- 10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
- 11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
- 12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
- 13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
- 14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
- 15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
- 16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
- 17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
- 18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
- 19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
- 20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗