잠언 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 23절
- 1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
- 2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
- 3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
- 4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
- 5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
- 6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
- 7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
- 8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
- 9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
- 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
- 11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
- 12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
- 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
- 14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
- 15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
- 16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
- 17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui
- 18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
- 19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
- 20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
- 21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
- 22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
- 23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗