잠언 19장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 29절
- 1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
- 2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
- 3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
- 4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
- 5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
- 6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
- 7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
- 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
- 9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
- 10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
- 11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
- 12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
- 13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
- 14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
- 15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
- 16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
- 17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
- 18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
- 19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
- 20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
- 21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
- 22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
- 23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
- 24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
- 25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
- 26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
- 27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
- 28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
- 29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗