이사야 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 22절
- 1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
- 2 et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
- 3 et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari
- 4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
- 5 et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
- 6 pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
- 7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
- 8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
- 9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
- 10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
- 11 haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens
- 12 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
- 13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester
- 14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
- 15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur
- 16 liga testimonium signa legem in discipulis meis
- 17 et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum
- 18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
- 19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
- 20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
- 21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
- 22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗