이사야 64장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 12절
- 1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent
- 2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
- 3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt
- 4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
- 5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
- 6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
- 7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
- 8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
- 9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
- 10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
- 11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
- 12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗