이사야 54장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 17절
- 1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus
- 2 dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida
- 3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit
- 4 noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius
- 5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur
- 6 quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus
- 7 ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te
- 8 in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus
- 9 sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te
- 10 montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus
- 11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris
- 12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles
- 13 universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis
- 14 et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi
- 15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi
- 16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum
- 17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗