이사야 38장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 22절
- 1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
- 2 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
- 3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
- 4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
- 5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
- 6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam
- 7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
- 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
- 9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua
- 10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum
- 11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
- 12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
- 13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
- 14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me
- 15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
- 16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me
- 17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
- 18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
- 19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
- 20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
- 21 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
- 22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗