이사야 32장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 20절
- 1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
- 2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
- 3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
- 4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
- 5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
- 6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
- 7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
- 8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
- 9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
- 10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
- 11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
- 12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
- 13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
- 14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
- 15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
- 16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
- 17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
- 18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
- 19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
- 20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗