이사야 22장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 25절
- 1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
- 2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
- 3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
- 4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
- 5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem
- 6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus
- 7 et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
- 8 et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus
- 9 et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
- 10 et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum
- 11 et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis
- 12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
- 13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur
- 14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
- 15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
- 16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
- 17 ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
- 18 coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui
- 19 et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
- 20 et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
- 21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
- 22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
- 23 et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui
- 24 et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
- 25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗