이사야 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 22절
- 1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
- 2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
- 3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
- 4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
- 5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
- 6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
- 7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
- 8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
- 9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
- 10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
- 11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
- 12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
- 13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
- 14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
- 15 omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
- 16 infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
- 17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
- 18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
- 19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
- 20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
- 21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
- 22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗