이사야 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 이사야 (Isaiah) · 34절
- 1 vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt
- 2 ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent
- 3 quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram
- 4 ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
- 5 vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea
- 6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum
- 7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
- 8 dicet enim
- 9 numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria
- 10 quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria
- 11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius
- 12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius
- 13 dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes
- 14 et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret
- 15 numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est
- 16 propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis
- 17 et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
- 18 et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
- 19 et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos
- 20 et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate
- 21 reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem
- 22 si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam
- 23 consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae
- 24 propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti
- 25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
- 26 et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti
- 27 et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
- 28 veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua
- 29 transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit
- 30 hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth
- 31 migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
- 32 adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem
- 33 ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur
- 34 et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗