요한일서 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한일서 (1 John) · 21절
- 1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
- 2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
- 3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
- 4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
- 5 quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
- 6 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
- 7 quia tres sunt qui testimonium dant
- 8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
- 9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
- 10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
- 11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est
- 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet
- 13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
- 14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
- 15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
- 16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
- 17 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
- 18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
- 19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
- 20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna
- 21 filioli custodite vos a simulacris EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS ·I·
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗