로그인

요한복음 19장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 42절

  1. 1 Tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
  2. 2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum
  3. 3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
  4. 4 Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio
  5. 5 Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
  6. 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige Dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite Ego enim non invenio in eo causam
  7. 7 Responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
  8. 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
  9. 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei
  10. 10 Dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
  11. 11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
  12. 12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
  13. 13 Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
  14. 14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
  15. 15 Illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum Dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
  16. 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur Susceperunt autem Iesum et eduxerunt
  17. 17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha
  18. 18 ubi eum crucifixerunt Et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
  19. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
  20. 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine
  21. 21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
  22. 22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi
  23. 23 Milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
  24. 24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
  25. 25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
  26. 26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
  27. 27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
  28. 28 Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
  29. 29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
  30. 30 Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
  31. 31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
  32. 32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
  33. 33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
  34. 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
  35. 35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
  36. 36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
  37. 37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
  38. 38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
  39. 39 Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
  40. 40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
  41. 41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
  42. 42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗