요한계시록 22장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한계시록 (Revelation) · 21절
- 1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni
- 2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
- 3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi
- 4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
- 5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum
- 6 et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito
- 7 et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius
- 8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
- 9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora
- 10 et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est
- 11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
- 12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua
- 13 ego Α et ω primus et novissimus principium et finis
- 14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem
- 15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
- 16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
- 17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
- 18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto
- 19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto
- 20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu
- 21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus EXPLICIT APOCALYPSIS IOHANNIS APOSTOLI
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗