로그인

예레미야 47장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 예레미야 (Jeremiah) · 7절

  1. 1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam
  2. 2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae
  3. 3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis
  4. 4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae
  5. 5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris
  6. 6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile
  7. 7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗